MARCOMIRUS

MARCOMIRUS
I.
MARCOMIRUS
Francorum sicamborum Rex, primus in Galliam impetun secit, eamque ad Mosam usque subegit. Is vero circa A. C. 418. Rex Francorum electus est, cui intra annum defuncto successit Pharamundus; qui proin secundus fuerit, praerogativâ potiori iure priori debitâ, secundum Hornium. Sumpsêre autem Francorum nomen, cuius prima mentio in Probi Imperatoris tempora incidit, hominesque liberos significat, varii tum populi, qui a Romanis hactenus oppressi, declinante Imperiô, sese conspiratioen factâ, in libertatem vindicaverant, intra Caracallae ac Probi praedicti Imperatorum aetatem; fuerêque Chamavi, Usipii, Tencteri, Dulgubini, Bructeri, Antibarii, Catti, Cherusci, Chauci ac Chassuarii, ut ex tabula Itineraria ac aliis Scriptoribus mediae aetatis patet. Ita prima Francia, cia, cui Marcomirus imperltabat, complectebatur maiorem Germaniae partem, terminique eius ad Septentrionem fuêre Oceanus; ad Ortum, albis et Sala; ad Meridiem, Alemannia; ad Occasum Rhenus. Unde ratio reddi potest, cur Galli hodieque omnes Germanos Alemannos appellent; quia videl. antiquis temporibus in Franciam et Alemanniam universa dividebatur. Pharamunid successor Clodio cognomine Comatus fuit, in castro Thuringiae Disberga sedem suam habens, sub quo Franci, in Galliam Belgicam irruptione facta, Cameracum, Atrebates et reliqua usque ad Somam, Romanis eripuerunt, sed ab Aetio et Maiorano Ducibus Romanis iterum eiecti, antiquas in Germania sedes repetierunt. Donec Merovaeus, Merovingorum, qui ab A. C. 450. usque ad annum 750. apud Francos regnârunt, conditor, traiectô Rhenô, sedes cum suis Francis, ad Axonam fluv. posuit, vide infra, et plura hanc in rem, apud Georg. Hornium Orb. Imper. p. 110. et seqq.
II.
MARCOMIRUS
nomen quinque veterum Galliae, ante Pharamundum, Regum, apud Trithem. traot, de origine Francorum, qui cordatioribus fabulis refertus videtur. Stilico Marcomiro et Sunnoni principibus Gallis, bellô illatô, illum in Tusciam exulatum misit, dum hic a suis interfectus est. Claudian. l. 1. de laud. Stiliconis. ut quidam legunt:
Marcomer, Sunnoque docet, quorum alter Etruscum
Pertulit exilium, cum se promitteret alter
Exulis ultorem, iacuit mucrone suorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • MEROVEUS — Francorum tertius a Pharamundo, post Clodionem Comatum, Rex, A. C. 448. Aetio, Romanorum Duci, et Theodorico Visigothorum Regi iunctus, Attilam A. C. 451. prope Aurelianum, devicit. Posteâ regni suit terminos; a fluv. Samaro, extendit, usque in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALAMANNI seu ALEMANNI — ALAMANNI, seu ALEMANNI non una Germanorum gens, sed convenae ex variis gentibus collecti. Quibusdam quasi Alman i. e. toti viri dicti sunt: alii sic appellati videntur ab Hercule Alemanno, quem a Germanis antiquitus cultum Historiae testantur;… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANTENOR — I. ANTENOR Cretica conscripsit. Aelian, de Anim. l. 17. c. 35. Delia cognominabatur, teste Photiô Tmem. 109. Rationem addit, διὰ τὸ ἀγαθὸς εἶναι, καὶ φιλόπολις. Τοὺς γὰρ Κρῆτας τὸ ἀγαθὸν δέλτον καλεῖν φασί. II. ANTENOR Scitharum, ad ostia Danubii …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”